Rozmiar: 15909 bajtów

- 21 -

1286. Juni 23.

Quoniam mundus caducus est et diversis quotidie casibus variatur ideo necesse est actiones legitimas que memoria indigent. per scripti seriem in notitiam transmitti posterorum. Eapropter nos F. Ioannes dictus abbas de Andreow notum facimus universis presentibus et futuris, quod venerabilis coabbas noster de Ruda dominus Bartholomeus totusque conventus eiusdem loci de nostra voluntate, assensu et favore cum comite Stephano dicto Zbroniovice et liberis suis villam eorum de Wocsicz cum aliis villis eidem ville attinentibus cum omnibus suis utilitatibus mere et libere perpetualiter commutarunt pro villa dicti comitis Stephani Ziernicze vulgo dicta cum omnibus attinentiis, proprietatibus et utilitatibus ab eodem coabbate nostro de Ruda et conventu perpetuo iure hereditario possidendam. Testes autem qui presentes dicte ordinationi et commutationi existerunt sunt hi, videlicet venerabilis coabbas noster de Ciricze dominus Balduinus, F. Nicolaus prior eiusdem domus, F. Egidius eiusdem cenobii monachus, F. Dominicus prior noster de Andreow, F. Gerardus cellerarius noster, F. Godefridus supprior noster et monachus de Andreow. In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine, cum sigillis predictorum venerabilium coabbatum nostrorum de Ciricz et de Ruda duximus roborandam. Acta sunt hec anno domini 1286 in vigilia beati Ioannis Baptiste.

Mitgetheilt Herrn Dr. Potthast aus dem Copialbuch des Abts Andreas Emanuel von 1653


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów